-
nostrates vero incauli sagittis perire;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:9)
-
His promissionibus miser seductus et illectus, ad cava reversus cum veste pretiosa, omnia complicibus suis retulit de principis affabilitate ac largitate, et ampliora quam audisset, credens socios amotos et decollatos vivere, et missos ad tuendas ipsius Baldewini civitates.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:13)
-
Sed et principes eorum ferocissimi, Deo gloriam non dantes nec sanctae cruci, sed in eam sibi oppositam audacter et insipienter irruentes, subitanea morte praeoccupati perierunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:11)
-
Tandem terrore mortis attoniti Longobardi, celeritate equorum in fugam conversi sunt, miseros pedites et itinere fessos deserentes:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:7)
-
Qui cum quingentis loricatis equitibus sic tuebatur exercitum, ut nec unus in custodia suae diei de populo periret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:12)
-
- Ubi Christiani quoddam praesidium Turcorum comminuerunt, sed insidiis eorum excepti, ad septingentos perierunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 27:2)
-
Ubi insidiis Turcorum circumventi et sagittis lacessiti ac confixi, parum repugnantes prae lassitudine et onere praedarum angustiaque locorum, ad septingentos perierunt, spolia omnia et praedas Turcorum, licet inviti, illic relinquentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:4)
-
Vere non modicus dolor illic erat, non parvus timor delicatas matronas invaserat, non parvi feminei ululatus auditi sunt in castris, ubi dulces earum mariti alii occisi, alii fugitivi, ultima necessitate compulsi, miseras ac desolatas inter manus percussorum reliquerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:10)
-
- Christiani Turcis resistentes, et Stanconam frustra oppugnantes, Reclei urbem applicuerunt, ubi siti aestuantes ad trecentos perierunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 57:2)
-
Robertus vero, frater ejusdem comitis, et Willhelmus de civitate Nonanta, qui signifer erat exercitus, et primus terga vertit, una cum omnibus equitibus a Turcorum armis elapsus, ad praedictam civitatem Germanicoplam fugam facientes pervenerunt, miseros pedites inter manus ferocium hostium relinquentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:5)
-
Altera autem die Sarraceni, nec non Azopari, ruptis muris civitatis in virtute magna, ipsam turrim infringere et expugnare fortiter coeperunt ferreis uncis et ligonibus, donec tandem turri cavata, ignem et fumum in ea suscitaverunt, ut sic calore et fumo arctati et suffocati milites, aut perirent aut prodirent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:1)
-
Sed milites egregii, eligentes potius honesta defensione consumi, quam misera morte suffocari et exstingui, tertia die invocato nomine Jesu, confisi ejus gratia egressi sunt, et plurimum cum Sarracenis facie ad faciem dimicantes, plurimo sanguine et strage illorum animas [0628D] suas ulti sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:2)
-
Christianorum vero pauci periisse inventi sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:6)
-
Fuerunt autem naves Christianorum, qui perierunt, trecentae, quarum decima pars vix salvata fuisse perhibetur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:5)
-
Interea dum praefata longa negotia circa Acram, quae et Ptolemais, in civium redemptione et urbis deditione agerentur, Alexius imperator Constantinopolis, cui semper Boemundus suspectus erat ne eum a regno expelleret, pecuniam ducentorum et sexaginta millium byzantiorum creberrimis legationibus epistolarum obtulit Donimano magnifico principi Turcorum, quatenus Boemundum principem Siciliae, quem adhuc tenebat in vinculis, suae manciparet ditioni, volens eum aut aeterno exsilio aut perpetua damnatione perire, ne ultra regno ejus [0642C] aliqua machinatione nocere posset.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 66:1)