라틴어 문장 검색

Quidnam esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius utilitas deorum inmortalium inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 1:1)
Sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem, multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae formam eius egregie decebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:13)
Prima quidem glacies et cana vincta pruina non pugnavit humus mitique horrore quievit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:2)
Ecce per orbem mitis turba deum terras exosa furentes deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:2)
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo conservabat opes humilis casa, mitia sorba inter odoratas pendebant texta coronas et thymbrae veteres et passis uva racemis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:12)
Illic demersas complorat navita puppes, hic pastor miti perluit amne pecus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:2)
Malorum quamvis ista fuerint munera Mihique invisa, ut non offendar surripi, Tamen, sceleste, spiritu culpam lues, Olim cum ascriptus venerit poenae dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.3)
Opes invisae merito sunt forti viro, Quia dives arca veram laudem intercipit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Malas esse divitias.1)
Est gloriosus sane convictus deum, Sed illi qui invitatur, non qui invisus est.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.9)
Nam mitium dominorum apud servos ipsa consuetudine metus exolescit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 4:1)
Caesares quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat evasit, reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reservatus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 3:1)
Quae sententia tamquam mitior vicit, cum sit alioqui durior tristiorque.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 2:4)
Primum impudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:3)
nec est quod quisquam possit esse securus, quia sit remissus et mitis;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 5:2)
Accedet ergo hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam invisa quam falsa, nunc ut vera ita amabilis facta est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION