라틴어 문장 검색

tu liberalitati nostrae semper imposuisti modum, cum tuae non imponeres ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:2)
Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 78:3)
Sed si impatiens imperii rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 60:2)
quo rarior autem moderatio in regibus, hoc laudanda magis est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 126:3)
Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:4)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
Sed ut libertatis ita vini salubris moderatio est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:1)
Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 111:1)
Quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 125:1)
Potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et liberalitatem exercere, quae non quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur, ita nominata est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 125:5)
Non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatem, temperantiam, mansuetudinem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:1)
magni pectoris est inter secunda moderatio.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:5)
Omni rei moderatio est adbibenda.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, O8)
Facit ad causam, si et propitium, cum illis aliquid liberalitatis aut privilegii confert.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 3:2)
Ut talia spectes, ut talibus exultes, quis tibi praetor aut consul aut quaestor aut sacerdos de sua liberalitate praestabit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION