라틴어 문장 검색

Ceterum etiam si locus haberet lucem, pulvis auferret, in aperto quoque res gravis et molesta;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:2)
Si multa occurrunt molesta et tranquillitatem turbantia, emittit se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 5:3)
"cum hoc peregero, toto animo incumbam " et "si hanc rem molestam composuero, studio me dabo."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 2:7)
Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:1)
Seneca Lucilio suo salutem Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes et in consuetudinem adductas secuntur, eo molestius mihi est, quia expertus sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 781)
"Sed molestum est," inquit, "carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:1)
Seneca Lucilio suo salutem Hodierno die non tantum meo beneficio vaco, sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 801)
Quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:2)
Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 20:1)
Audiat licet, quem modum servare in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis profectum erit, nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum gratis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 48:1)
Denique ut breviter includam quod sentio, et istos satagios ac sibi molestos describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis quam sunt ante illas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 8:1)
Seneca Lucilio suo salutem Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 1021)
Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a servis quam a liberis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:10)
nunc desunt illi, qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 1:6)
sed valde durus capitur, immo, quod est molestius, valde mollis capitur et consuetudine mala ac diutina fractus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION