라틴어 문장 검색

nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet, nec via per iactas candida facta nives.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 8:2)
ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, virtus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 69:5)
est quoque cunctarum novitas carissima rerum, gratiaque officio, quod mora tardat, abest, cetera certatim de magno scripta triumpho iam pridem populi suspicor ore legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 426)
"ecce meus ferrum patruus molitur in illas:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권19)
Utque ferant aequos et caelum et terra calores, nec preme nec summum molire per aethera currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:8)
molirique suis letum patruelibus ausae adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 42:10)
Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino, seque super pontum nullo tardata timore mittit onusque suum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:3)
Postquam exploratum satis est loca nulla labare, depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem monte suo residens, natumque amplexa volucrem arma manusque meae, mea, nate, potentia, dixit, illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:2)
Moliturque genus poenae miserabile, si non ille suis esset nulli miserabilis actis, pestifera lacerare Fame.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 80:4)
quid molior?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:15)
Inde novae primum moliri moenia Troiae Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros, pactus pro moenibus aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:3)
Primus Ophionides Amycus penetralia donis haud timuit spoliare suis et primus ab aede lampadibus densum rapuit funale coruscis, elatumque alte, veluti qui candida tauri rumpere sacrifica molitur colla securi, inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa non cognoscendo confusa relinquit in ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:1)
At postquam eripui, cui standi vulnera vires non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:12)
Quod tibi si populi donaverit error Achivi, cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste, et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 10:8)
Nec me lacrimae luctusque timorque tardarunt, quin corpus humo sublime referrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION