라틴어 문장 검색

Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulachri:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:4)
Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulachra manare, nec umquam tantulam moram intervenire quin ultra ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:1)
Deinde interrogare hunc virum vellem, an tunc imagines e rebus evolant, cum est qui velit videre, an et, cum nullus aspicit, emicant undique simulachra?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 8:1)
Nam si quod primum dixi teneat, quaero cuius imperio simulachra praesto sint intuenti et, quotiens quis voluerit ora convertere, totiens se et illa convertant?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 9:1)
Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulachra, quaero quamdiu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 10:1)
an de singulis militibus profecta simulachra se congerunt atque ita collata tot milia penetrant oculos intuentis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:3)
in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:2)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
Tum plurima nigris Fontibus unda cadit, simulacraque moesta deorum Arte carent, caesisque extant informia truncis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:7)
Invidia caeca bellorum in nocte tulisset, Fecit monstra fides:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:77)
] Ac velut occultum pereat scelus, omnia monstra In faciem posuere ducum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:82)
Tandem vulgata cruenti Fama mali, terras monstris aequorque levantem Magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:16)
[Par pelagi monstris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:57)
Vanum saevumque furorem Adiuvat ipse locus, vicinaque moenia castris Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri Transierit, quarum, quidquid non creditur, ars est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:7)
Si tollere totas Tentasset campis acies, et reddere bello, Cessissent leges Erebis monstroque potenti Extrartus Stygio populus pugnasset Averno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION