라틴어 문장 검색

Nam cum Libyes invasuri Siciliam classem adpulissent ad id promuntorium, Apollo, qui ibi colitur, invocatus ab incolis inmissa hostibus peste et paene cunctis subita morte interceptis Libystinus cognominatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 24:2)
In segetem veluti cum flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, Praecipitesque trahit silvas, stupet incscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 12:1)
Nec longe inde lacus breves sunt sed in inmensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incolae crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Palicorum aestimant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 19:1)
182 Queruntur incolae eius regionis, sese primos cuiusque belli sentire damna.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권8)
Et tu montanis totus nunc fontibus exi, Atque omnes trahe, gurges, aquas ut spumeus alnos, Discussa compage, feras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:23)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)
Nominis antiqui cupientem noscere caussas Cognita per multos docuit rudis incola patres, Nondum post genitos Tellus effeta gigantes, Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:5)
Recreantur adversarii et milites et incolae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권20)
401 Curio interim, ex Sicilia ad Bagradam fluvium in Africa appellit prope Uticam, edoceturque ab incola quodam de ea regione, deque Herculis ibi contra Antaeum rebus gestis, et de Scipione.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권25)
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, Quemque vocat collem Taulantius incola Petram, Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat, Defendens tutam vel solis turribus urbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:5)
At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei Cappadocum montana cohors, et largus habenae Ponticus ibat eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:6)
Nam te metui vetat incola rarus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:21)
127 Abit tamen Lesbo cum Cornelia, lugentibus incolis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권9)
Phryx incola manes Hectoreos calcare vetat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:23)
Nosti si bene Caesium, libelle, Montanae decus Umbriae Sabinum, Auli municipem mei Pudentis, Illi tu dabis haec vel occupato:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION