라틴어 문장 검색

Nympha sacri regina lacus, cui grata Sabinus Et mansura pio munere templa dedit, Sic montana tuos semper colat Umbria fontes, Nec tua Baianas Sassina malit aquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVIII1)
Sic in gramine florido reclinis, Qua gemmantibus hinc et inde rivis Curva calculus excitatur unda, Exclusis procul omnibus molestis, Pertundas glaciem triente nigro, Frontem sutilibus ruber coronis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC1)
semper enim diluvio et incendio conparat bellum, ut in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit aut rapidus montano gurgite torrens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5662)
incendia belli aut ardorem simpliciter belli, quia semper diluvio et incendio et tempestati conparat bellum, ut in segetem veluti cum flamma f. a. i. aut rapidus montano flumine torrens et alibi saevis effusa Mycenis tempestas ierit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5663)
venter qui videtur, ut Iuvenalis Montani quoque venter adest abdomine tardus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 206)
quia montano . flumine fluxu, ut largoque umectat flumine vultum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3052)
vel quia potentiores montani sunt venti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4424)
nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, ut in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens, et in georgicis tres ponat conparationes, ut frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5952)
recentia virentia, rivorum scilicet causa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6741)
spumantes sanguine rivos spumas tunc habet sanguis cum effunditur, nam postea conquiescit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4541)
unde bene dixit 'spumantes rivos', quia praemisit 'seminecesque viros'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4542)
sic in secundo in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit aut rapidus montano flumine torrens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5242)
sat prata biberunt aut intellegimus hunc exisse, ut iuberet pueris suis ut arva inrigarent, quod illis cantantibus factum est, et re vera dicit 'rivos claudite':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1111)
et hoc ideo, quia, ut diximus, he- roum animae habitant vel in fontibus vel in nemoribus, ut "lucis habitamus opacis riparumque toros et prata recentia rivis incolimus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 403)
propter aqvae rivum iuxta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 871)

SEARCH

MENU NAVIGATION