라틴어 문장 검색

Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, quandoquidem natura animi mortalis habetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:1)
id quoniam mors eximit, esseque prohibet illum cui possint incommoda conciliari, scire licet nobis nihil esse in morte timendum nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum differre an nullo fuerit iam tempore natus, mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:11)
hinc indignatur se mortalem esse creatum nec videt in vera nullum fore morte alium se, qui possit vivus sibi se lugere peremptum stansque iacentem [se] lacerari urive dolere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:5)
'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:3)
sed magis in vita divom metus urget inanis mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:3)
quam bene si videat, iam rebus quisque relictis naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 28:7)
certe equidem finis vitae mortalibus adstat nec devitari letum pote, quin obeamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:2)
quem si iam ammissum venientem offenderit aura una modo, causas abeundi quaerat honestas et meditata diu cadat alte sumpta querella stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi plus videat quam mortali concedere par est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:22)
nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:3)
namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris vitigeni laticem mortalibus instituisse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:6)
cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis iam mortalibus e divis dare dicta suerit atque omnem rerum naturam pandere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:25)
Cuius ego ingressus vestigia dum rationes persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata foedere sint, in eo quam sit durare necessum nec validas valeant aevi rescindere leges, quo genere in primis animi natura reperta est nativo primum consistere corpore creta, nec posse incolumem magnum durare per aevum, sed simulacra solere in somnis fallere mentem, cernere cum videamur eum quem vita reliquit, quod super est, nunc huc rationis detulit ordo, ut mihi mortali consistere corpore mundum nativomque simul ratio reddunda sit esse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:1)
religione refrenatus ne forte rearis terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore divino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi praeclarumque velint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:2)
inde duas porro prope partis fervidus ardor adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:4)
Principio quoniam terrai corpus et umor aurarumque leves animae calidique vapores, e quibus haec rerum consistere summa videtur, omnia nativo ac mortali corpore constant, debet eodem omnis mundi natura putari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION