라틴어 문장 검색

Adhuc si, nichil operante A, C est in B, necesse est A non esse causam eius quod est C esse in B, cum necesse sit ad productionem effectus preoperari causam, presertim efficientem, de qua intenditur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:11)
Sed non per naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:8)
Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis "Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam", et alibi "Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam", manifestum est quod ei natura legem non dedit. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:9)
Et ideo divinitus in nobis esse credendum est quod in actu nostrorum effectuum ordinato letamur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 30:2)
3. Est etenim dignitas meritorum effectus sive terminus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 15:1)
Consilii hujusce utilitas cito eluxit, ideoque mutatio magna facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.58)
Consilium Americanos post tergum invadendi, crebris castrorum mutationibus, frustratum est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.19)
nihil, porro ad eum decipiendum a Washingtonio fuit praetermissum crebrisque castorum mutationibus, Clintonium formidine perpetua exagitavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.40)
Hi animorum motus, tempestatesque tantae, Washingtonium incitare ad cogitationem majorem, non vero ad consilii aut sententiae mutationem compellere aut adigere quivere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.41)
Ut propugnacula Britannica, intra civitatum foederatarum Americanarum fines posita, sine certamine, aut vulneribus ullis, Americanis dederentur, foedere isto effectum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.82)
quod, etsi difficillimum erat, tamen, a Washingtonio effectum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.123)
"Et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in novitate cordis stilo volante signaveras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudaverit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:165)
Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 7:2)
Quanta fuerit hostibus caedendis ira rabies-que victoribus, sic aestimare posses, quod a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur, - foedum etiam in barbaros.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 85:1)
Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION