라틴어 문장 검색

Necesse est ut tactus magnetis vel ex se indat ferro verticitatem ad septentriones et austrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:3)
Manifestum enim est, hoc non posse imputari aeri se pone corpus colligenti, quia fons motus est in medio laminae vel calami, non in extremis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:14)
Nam quod necesse sit fieri expansionem, atque inde sequi emissionem aut remotionem corporis quod obstat, si generetur flamma, recte putant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:10)
Manifestum enim est in flammis, quae hic continuantur et durant, istam durationem non esse ejusdem flammae in individuo, sed fieri per successionem novae flammae seriatim generatae, minime autem manere eandem flammam numero;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:3)
necesse est ut, quanto magis copiosae et exactae fuerint repraesentationes sive praebitiones ipsius sensus, tanto omnia cedant facilius et foelicius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:4)
Inter sensus autem manifestum est partes primas tenere Visum, quoad informationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 374:3)
5. Quintum vero genus latitantiae quod attinet, manifestum est actionem sensus transigi in motu, motum in tempore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:1)
Atque plurimae virtutes operantur et afficiunt tantum per tactum manifestum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:1)
Quinetiam mensurae motuum violentorum (quos vocant), ut missilium, tormentorum, rotarum, et similium, cum hae quoque manifesto suos habeant limites certos, notandae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 420:6)
Quod utcunque verum esse possit, manifestum est majora corpora non bene aut distincte cerni nisi in cuspide coni, coeuntibus radiis objecti ad nonnullam distantiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:6)
ex quo necesse fuit aquam in minus contrahi, cum sphaera figurarum sit capacissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:6)
licet necesse sit pilam prius aerem percutere, quam flamma quae pone erat exire potuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:4)
et necesse est ut sit in omnibus corporibus, quae statu ancipiti ita degunt inter commoda et incommoda, ut distracta liberare se tentent, et denuo repulsam patiantur, et tamen perpetuo experiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:7)
Necesse est enim ut operanti circa corpora naturalia constet de summis suis: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:3)
nam manifesto dulcedinem majorem concipit).
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION