라틴어 문장 검색

19. Post tempus irrationalis fiduciae in progressionem humanasque capacitates, quaedam societatis pars in aetatem ingreditur maioris conscientiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 27:1)
Haud proponitur ut notitiae colligantur vel nostra satietur curiositas, sed ut dolens conscientia habeatur, in dolorem personalem transformetur id quod in mundo accidit, et ita agnoscatur quale sit opus quod unusquisque conferre possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 27:4)
Hoc planum facit aquae quaestionem ex parte ad institutionem culturamque pertinere, quandoquidem gravitatis talium morum deest conscientia in magnae inaequalitatis contextu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:6)
49. Considerare volumus saepe perspicuam abesse conscientiam quaestionum quae distractos praecipue occupant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:1)
Eo quod physica contagio et conventio desunt, quibus interdum nostrarum urbium dissolutio favet, id conscientiam inurere ac realitatis partem per fragmentarias inquisitiones neglegere iuvat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:7)
Conscientiam roborare debemus nos unam esse hominum familiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:7)
Fines non sunt neque politica socialiave saepimenta quae patiuntur nos segregari, ideoque ne locus quidem est neglegentiae globalizationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:8)
Quocirca verum quoque est neglegentiam vel immanitatem adversus alias huius mundi creaturas quodammodo in homines tractandos semper recidere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:2)
Si id non facimus, conscientiam pondere oneramus aliorum exsistentiam negandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:3)
Attamen “homo hodiernus haud est paratus ad potentiam prudenter utendam”, quoniam immensum technologiae incrementum non comitabatur humanae personae progressio, quod ad responsalitatem, bona et conscientiam attinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:2)
Quaeque aetas excolere studet quandam exiguam sui conscientiam suos agnoscendi limites.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:3)
Cum humana persona tantum additum quiddam in alia consideratur, quae casu oritur vel ex quodam physico determinismo, “periculum est ne in personis responsalitatis conscientia extenuetur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 156:5)
Hoc tamen non debet in oblivionem adducere solitudinis neglegentiaeque condicionem quas etiam quidam incolae regionum ruralium patiuntur ubi servitia essentialia non perveniunt et operarii adstant in servitutem redacti ac destituti iuribus et exspectationibus vitae dignioris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 200:2)
Hoc sensu dici potest, cum humanitas, annis industriam vigentem subsequentibus, uti omnium neglegentissima in historia memoretur, esse optandum ut humanitas saeculo XXI incohato memorari possit, quod liberaliter gravis sui officii habuit conscientiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:6)
Ii qui consectaria patientur quae Nos dissimulare studemus, hanc amissam conscientiam responsalitatemque recordabuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION