라틴어 문장 검색

Si igitur pluviam nunc facere possit aut velit, eo utique tempore id facere potest, aut etiam vult, in quo id eum facere non oportet quod ab omni dissonat ratione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:2)
Quod autem superius objectum est, non posse aliquem salvari a Deo, nisi et Deus salvare eum possit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:12)
Quid est enim nos alicui debere grates pro susceptis beneficiis, nisi nos recognoscere eum a nobis bene meruisse, vel laudandum esse pro his quae nobis ejus benignitas gratis exhibuit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:14)
Non enim perfecte bonus est, nisi in omnibus perficiendis a Deo voluntatem optimam haberet, ut singula eo modo fieri vellet, quo convenientius fierent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:17)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nisi quod sui interpositionem circumstantium rerum distantiam intervalli potest facere, veluti si alicui continuo corpori stylus vel corpusculum aliquod inseratur, statim per ejus interpositionem necesse est aliquam intervalli distantiam fieri inter particulas circumstantes, quae post ad invicem continuatae fuerant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:15)
Moveri quippe localiter, id est de loco ad locum transire non potest, nisi unum deserendo locum migret ad alium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:19)
Quid est enim aliud eum in virginem descendisse ut incarnaretur, nisi eum ut nostram assumeret infirmitatem se humiliasse, ut haec quidem humiliatio ejus videlicet ejus intelligatur descensus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:2)
Nam et ipsa loca, et quidquid est in eis, nisi per ipsum conserventur, manere non possunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:7)
Quid est enim dicere Deum fieri hominem, nisi divinam substantiam, quae spiritalis est, humanam, quae corporea est, sibi unire personam in unam?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:2)
Sic quippe assumpsit nostra, ut non dimitteret sua. Mutatio autem in aliud fieri non potest, nisi esse desinat quod prius fuerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:10)
Nihil quippe nisi ex divinae dispositionis ordinatione contingere potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:8)
Quamvis enim peccare nequeant, aut a bono quod faciunt minime se retrahere queant, quia non oportet, non ideo tamen id alicujus coactionis necessitate agunt, quod utique si non vellent, nequaquam facere cogerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:3)
maxime tamen eas, quae post eius obitum saeculis inauditae factae sunt, quibus nemo crederet nisi eas tuae assertionis irrefragabilis auctoritas roborasset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:3)
Fuit autem idem adversarius Hinguar vocabulo dictus, qui cum altero, Hubba nomine, eiusdem perversitatis homine, nisi divina inpediretur miseratione conatus est in exterminium adducere totius fines Britanniae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:2)
Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION