라틴어 문장 검색

At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장10)
Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장26)
Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 8:5)
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:1)
Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:3)
" Quid terrarum iuvare novitas potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:4)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem, quam insolitae rei novitas simul ac foeditas fecerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 3:2)
magna autem pars est apud imperitos mali novitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 34:3)
novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:4)
Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 13:3)
Quantum rigorem severitas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 7:5)
Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 4:4)
Deinde ad cenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere solent cenam, prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:4)
Stupebant omnes novitate rei attoniti, negabant hoc unquam factum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION