라틴어 문장 검색

Sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 9:1)
Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 3:1)
Sed mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 10:1)
Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XV 10:1)
Eius observationis an religio ulla sit tradita, quaeri solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 5:1)
Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat, aut tactus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VI 3:1)
At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 7:3)
iuvat arva videre Non rastris hominum, non ulli obnoxia curae;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 10:2)
EIUSMODI quispiam qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae neque orationis Latinae usurpationes rationesve ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 2:1)
Nodum in apice neque in cinctu neque in alia parte ullum habet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 10:1)
Inscitissime igitur petit ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 6:1)
Cum haec autem consimiliter tam Pyrronii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt, et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrronii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 9:1)
Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:2)
Omnes nos qui verba facimus aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 3:2)
quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION