라틴어 문장 검색

cui quidem portenti simile esse visum est posse aliquem inveniri oratorem, qui aliquid mali faceret dicendo obessetque ei, quem defenderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 298:3)
sed saepe obest vel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:3)
nam istorum aetas minus me fortasse movere debuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 361:4)
hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:2)
non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:3)
Accedit quod orationis etiam genus habent fortasse subtile et certe acutum, sed, ut in oratore, exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum, inane, ieiunum, ac tamen eius modi, quo uti ad vulgus nullo modo possit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 66:1)
copia fortasse et varietate dicendi pares non fuerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 67:4)
neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:3)
ut si velim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam fortasse, si adsequi non possim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:3)
ilico istic, ne contagio mea bonis umbrave obsit . . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 164:12)
usu, quae videntur hominibus aut prodesse aut obesse vehementius, quorum sunt genera ad amplificandum tria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:3)
Dicam mehercule et contemnar a te fortasse, cum tu ista caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec, quae videntur ante oculos esse, magis putem quaerenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 50:3)
Nam princeps ille, quo nemo in scribendo praestantior fuit, aream sibi sumsit, in qua civitatem extrueret arbitratu suo, praeclaram ille quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et moribus, reliqui disseruerunt sine ullo certo exemplari formaque rei publicae de generibus et de rationibus civitatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 33:4)
in quo defuit fortasse ratio, sed tamen vincit ipsa rerum publicarum natura saepe rationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 91:3)
Fuerat fortasse aliqua ratio maioribus nostris in illo aere alieno medendi, quae neque Solonem Atheniensem non longis temporibus ante fugerat neque post aliquanto nostrum senatum, cum sunt propter unius libidinem omnia nexa civium liberata nectierque postea desitum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION