라틴어 문장 검색

sed tam densa caligo occaecaverat diem ut neque signiferi viam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum velut errore nocturno turbaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 68:2)
sagittis glande iaculis incauti ab omni parte configebantur nec quid agerent, ira et pavore occaecatis animis, cernebant et erant deprensi genere pugnae in quod minime apti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 263:1)
recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope attoniti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 574:3)
deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici, vigiliis, vino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 161:2)
attonitus repentino atque inopinato malo, vix quid obiceretur intellegere potui, nedum satis sciam quo modo me tuear.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 192:2)
non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda expleturum spes cupiditati admota ita occaecavit animum, ut nec ex iis qui venerant quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendae rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 108:3)
Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 119:1)
ergo 'attonitae' facientis attonitos, ut 'mors pallida', 'tristis senecta'. ora domus quia supra ait unde ruunt totidem voces responsa Sibyllae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 532)
attonitus tanto monitu proprie, iuxta quem deus missus a Iove stetit, a quo et fulmina iaciuntur, quae attonitos faciunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2821)

SEARCH

MENU NAVIGATION