라틴어 문장 검색

Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:11)
Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:11)
Utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos et castigate ante vehementissime Licha tabulas foederis signat, quis haec formula erat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:2)
Occasione rursus erumpam data.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.6)
elapsum semel Non ipse possit Iuppiter reprehendere), Occasionem rerum significat brevem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Tempus.2)
Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 7:1)
sed legendi semper occasio est, audiendi non semper.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 9:4)
Et tu occasiones obligandi me avidissime amplecteris, et ego nemini libentius debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 1:1)
Cuius generis quae prima occasio tibi, conferas in eum rogo;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 6:1)
An tu non occupatus, sed occasio scribendi vel rara vel nulla?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 1:3)
Haec tibi scripsi, primum ut aliquid novi scriberem, deinde ut non numquam de re publica loquerer, cuius materiae nobis quanto rarior quam veteribus occasio, tanto minus omittenda est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 10:1)
Neque enim cuiquam tam clarum statim ingenium ut possit emergere, nisi illi materia occasio, fautor etiam commendatorque contingat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 5:1)
Postea enim illis ex aliqua occasione ut meis utar, et beneficio fastidi tui ipse laudabor, ut in eo quod adnotatum invenies et suprascripto aliter explicitum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 3:2)
Ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 1:1)
Postea promotus ad amplissimas procurationes, nulla occasione corruptus ab insito abstinentiae amore deflexit;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION