라틴어 문장 검색

Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a solis occasu ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 4:1)
SOLIS OCCASUS SUPREMA TEMPESTAS ESTO:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 14:3)
unde et Hesperia Italia, quod occasui subiecta sit, nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:3)
Nam illi neque Saturnum nec ipsum Sarapim receperant] in archana templorum usque ad Alexandri Macedonis occasum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 14:2)
Iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu, sed splendorem diei et noctem continuat inlustrante luna:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:1)
ὅτι ἐκπορεύεται τὸν λοξὸν κύκλον ἀπὸ δυσμῶν ἐπ’ ἀνατολὰς κινούμενος, id est quod obliquum circulum ab occasu ad orientem pergit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:2)
Unde Cleanthes ita cognominatum scribit ἀπὸ τοῦ διανύσαι, quia cotidiano impetu ab oriente ad occasum diem noctemque faciendo caeli conficit cursum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 14:1)
θεοὶ δ’ ἅμα πάντες ἕποντο, sidera intelleguntur, quae cum eo ad occasus ortusque cotidiano impetu caeli feruntur eodemque aluntur humore.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 3:2)
Magnum ostentum, inquit, anno Vatinii factum est, quod illo consule nec bruma nec ver nec aestas nec autumnus fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:2)
Septima post Troiae excidium iam vertitur aestas.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 16:8)
Qualis apes aestate nova per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetos, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:1)
Ver ergo calidum fecit et humectum, sicca est aestas et calida, auctumnus siccus et frigidus, hiems humida pariter et frigida est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:2)
Usu tibi, Albine, compertum est aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:2)
Cur ergo, Albinus ait, aestate cum aer calidus flabro movetur, non calorem sed frigus adquirit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 14:1)
Fonte cadit modico, parvisque impellitur undis Puniceus Rubicon, cum fervida canduit aestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION