라틴어 문장 검색

tanta enim rabies multitudinem invasit ut repente, proditos rati, qui pugnantes mortem occubuissent periuriumque alius alii exprobantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 195:1)
ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae quam suum eventum miseratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 571:2)
Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 194:1)
eos, cum per aliquot annos in terra Hispania adversus multos Poenorum Hispanorumque et duces et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello solum, sed quod Romanae temperantiae fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 737:1)
lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se esset, eiectus a matre, quod probus adulescens - dii propitii essent - obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 116:1)
Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens quae ipsa se miseratur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 16)
nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro, cui bini custodes semper totis horis occubant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 292)
edepol ne me eius patris misere miseret, qui cum istaec sciet facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 4158)
Nilne te miseret?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3208)
nam me si sciam fecisse aut parentis sceleste, minus me miserer;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 38)
miserande pro 'miserandus';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3271)
miseranda metonymia 'quae miseranda facit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1387)
animi miserata pro 'animo miserata':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6861)
miserata et miseror et misereor unum significat, sed miseror accusativum regit, ut hoc loco, item nec miseratus amantem est, misereor genetivum, unde est miserere animi non digna ferentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5972)

SEARCH

MENU NAVIGATION