라틴어 문장 검색

Verum, ut ferat ille, ego meum damnum meam contumeliam iudicabo, sed non tamquam pro mea - hoc est, gravius - irascar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 9:1)
quod ego quamquam plurimis occupationibus distentus adnitar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:2)
Quemadmodum congruit, ut simul et affirmes te assiduis occupationibus impediri, et scripta nostra desideres, quae vix ab otiosis impetrare aliquid perituri temporis possunt?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 1:1)
Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo - id enim perfici nisi in otio non potest -, sed hoc arguto et brevi, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 9:1)
Haec ut inter istas occupationes aliquid aliquando rideres, illud serio:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 5:2)
Nam et me magis iuverant, et maius ipsi fecerant damnum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 3:3)
Nec ignoro alios eius modi casus nihil amplius vocare quam damnum, eoque sibi magnos homines et sapientes videri.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:3)
Multi eius modi casibus debilitati obruti obtriti, et aucta luctibus damna.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:3)
in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:2)
Ac per hos dies libentissime otium meum in litteris colloco, quos alii otiosissimis occupationibus perdunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 4:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Summas, domine, gratias ago, quod inter maximas occupationes iis, de quibus te consului, me quoque regere dignatus es;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 561)
Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas, Quam socio motu femina virque ferunt?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1022)
Atque vades sponsum stultos ante Atria mittis, Unius ut verbi grandia damna ferant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1315)
reparabile damnum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1443)
Vir doluit, famae damna puella tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 240)

SEARCH

MENU NAVIGATION