라틴어 문장 검색

Si enim virtus et actio naturalis, emanans a corpore, subsistere possit aliquo tempore et aliquo loco omnino sine corpore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:19)
et (quia paucus est spiritus odoratus qui subsistit in viola) infundantur post singulas quartas horae violae novae et recentes ad sexies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:8)
Ac primo sunt quaedam virtutes quae non subsistunt nisi in quanto cosmico, hoc est, tali quanto quod habeat consensum cum configuratione et fabrica universi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:3)
quin illa et sit aliquid, et loci aliquid occupet, et se (in qualicunque necessitate ponatur), vel formam mutando vel locum, liberet, vel (si non detur copia) ut est subsistat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:4)
Itaque hunc, quia non intermittit sed caeteris intermittentibus statim occurrit, perpetuum et proprium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:11)
sin occurrant varia quae obstant, sequuntur putrefactiones quae sunt rudimenta generationis novae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:7)
Nobis autem corporum naturalium appetitus ubique serio perscrutantibus occurrit iste motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:2)
Reliqui vero Motus regunt et reguntur invicem, pro rationibus vigoris, quanti, incitationis, ejaculationis, necnon tum auxiliorum tum impedimentorum quae occurrunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:8)
Etiam canones praedominantiarum qui occurrunt colligendi sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 473:1)
Eae sunt, quae pertinent ad varia et saepius occurrunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:2)
Regimen autem motus vocamus, cum corpus aliud occurrens corporis alterius motum spontaneum impedit, repellit, admittit, dirigit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:2)
scilicet cum corpus occurrens uni parti corporis alterius viam aperit, alteri obstruit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:8)
Etenim hoc mucronem invidiae acuit, atque insuper illis temporibus spiritus personae invisae prodeunt maxime in exteriora, unde ictui occurrunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:8)
Ubique enim occurrunt obiecta invidiae, cum fieri nequeat quin aliqui in tot rebus illos superent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 7:3)
Mirabile certe est, in navigationibus ubi nihil aspici datur praeter coelum et pontum, conficere consuesse homines diaria, verum in peregrinationibus per terram, in quibus tot res occurrunt observandae, plerunque hoc omitti, ac si fortuita magis in codicillos mererentur referri quam quae de industria observantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION