라틴어 문장 검색

Neque meam mentem non domum saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu filia et parvulus filius quem mihi videtur amplecti res publica tamquam obsidem consulatus mei, neque ille, qui expectans huius exitum diei stat in conspectu meo, gener.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:7)
sed eam esse iudico turpem et infirmam et [contemptam et] abiectam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 20:3)
nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 46:2)
ut quidam philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem aspexissent, omnia, quae praeter virtutem ipsam viderant, abiecerunt obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaret ad fines, neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 57:1)
quo studio cum satiari non possint, omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum, nihil humile cogitant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:5)
nihil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:7)
quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit, virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 124:7)
Quia te quoque inquit animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:3)
Sed iis, qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione adipiscendi magistratus et gerenda res publica est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 94:1)
relinquunt enim et abiciunt oboedientiam nec rationi parent, cui sunt subiecti lege naturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:4)
Privatum autem oportet aequo et pari cum civibus iure vivere neque summissum et abiectum neque se efferentem, tum in re publica ea velle, quae tranquilla et honesta sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:3)
Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:2)
pro se quisque, quod ceperat, afferebat, ante pedes Pythi pisces abiciebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:7)
Ego vero istam contemnendam et abiciendam, quoniam, quae honesta non sit, ne utilem quidem esse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 125:4)
in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION