라틴어 문장 검색

legi volumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus atque istius mundi bis peregrinus Britannis tuis pro te reportat, illo iam in praesentiarum fausto potius, qui non senescit quique viventibus non defuturus post sepulturam fiet per ipsa quae scripsit sibi superstes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:4)
"an tumidus Teucrosque lares et capta reportans Pergama virgineae noles meminisse latebrae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:124)
"has saltem - num semideos nostrumque reportant Thesea?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권29)
Quid enim oportet me huius quoque auctoritate editionis onerari, qui adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr2)
quae mente reporto gaudia, quam lassos per tot miracula visus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci5)
Est inter notos Sirenum nomine muros saxaque Tyrrhenae templis onerata Minervae celsa Dicarchei speculatrix villa profundi, qua Bromio dilectus ager.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis1)
"mandata refers, nunc omnia quando plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra poscitis, et propior capulo manus, haec mea regi rgolico, nondum aequa tuis, vice dicta reporta:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권162)
onerat celeberrima natum mater, et ipse procul fama iam notus inermes narratur cervas pedes inter aperta Lycaei tollere et emissum cursu deprendere telum, tandem exspectatus volucri super agmina saltu emicat et torto chlamydem diffibulat auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권218)
sumere tunc arcus ipsumque onerare veretur patris equum, visusque sibi nec sceptra capaci sustentare manu nec adhuc implere tiaram.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권127)
Moti omnes, sed primus abit primusque repertum Astaciden medio Capaneus e pulvere tollit spirantem laevaque super cervice reportat, terga cruentantem concussi vulneris unda:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권339)
nec ponto submota intrabat amaram Dorida, possessum donec iam fluctibus altis Nereidum miserata cohors ad pectora matris impulit, illa manu ceu vivum amplexa reportat insternitque toris riparum atque umida siccat mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권173)
"cur nunc te, melius saevo mansure profundo, amplexu misero tumulis, Crenaee, reporto non mihi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권182)
At ferus Amphion, regi qui facta reportent edoceantque dolum captivaque corpora reddant, mittit ovans;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권200)
"at tu, care socer - nec enim omnis culpa malorum me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes - , sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum alitibus fratrique tegas urnamque reportes - hoc tantum - et natae melius conubia iungas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권85)
Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit qui videtur excusare, ignorantia scilicet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION