라틴어 문장 검색

Nunc, inquit, mihi operae non est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 12:2)
atque ibi Herodes Demus, inquit, huic aliquid aeris, cuicuimodi est, tamquam homines, non tamquam homini, et iussit dari pretium panis triginta dierum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 7:2)
Accessi tamen percontatusque pretium sum et, adductus mira atque insperata vilitate, libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 6:1)
Sic tribunus, spectante utroque exercitu, et sua virtute nixus et opera alitis propugnatus, ducem vicit interfecitque atque ob hane causam cognomen habuit Corvinus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 9:1)
Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam Pro P. Sestio fecit, dies scripsisse pro diei, quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 7:1)
Sicut autem contumeliam factum iri significat iri ad contumeliam faciendam, id est opera dari quo fiat, ita contumelia mihi factum itur casu tantum inmutato idem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 5:1)
Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 3:2)
Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, etsi quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 3:1)
qui suadent ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mitridate rei familiari suae pretium et praemium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 5:2)
qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt, nam ab omnibus pretium accipiunt et omnis fallunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 5:3)
' Item nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 7:4)
Aput ipsum quoque, inquit, Ciceronem invenies, etiam in prosa oratione, quaedam ex quibus intellegas ilium non perdidisse operam, quod Ennium legit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 7:2)
Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 6:3)
Etiamsi, inquit Favorinus, opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur 'manubiae' praeda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 4:4)
Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera quemquam sumptum fecisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION