라틴어 문장 검색

Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장367)
Si non est secutus aliudve animal est, specillum lana involutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique vertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장125)
cottidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장76)
isque paulatim indurescens interiori . . . potentiae se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장195)
Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장199)
Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leviterque ibi verti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장216)
26 Res vero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장1)
Ergo ultra calculum dextra semper manus eius se opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad cervicem pervenitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장45)
Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in vino et oleo tinctum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장13)
si interiore parte os fuit, ut ei opponatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장27)
si saliuae plenum os est, si oculi cum dolore uertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus grauior est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:3)
Si in uentrem sanguis confluxit, ibi in pus uertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 21:4)
ita sustinent, dum is adfectus in pus uertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 26:4)
dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum uertat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:5)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION