라틴어 문장 검색

tantus ardor ad dimicandum fuit ut impetum Aequi non tulerint, victique acie cum fuga effusa petissent castra, brevior tempore et certamine minor castrorum oppugnatio fuit quam proelium fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 509:1)
deinde ab hostibus in cives certamen vertit et cum inter oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido fidem mutavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 541:2)
Ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 656:1)
ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 676:1)
cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 10:1)
nos intra vicesimum lapidem in conspectu prope urbis nostrae annuam oppugnationem perferre piget?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 44:2)
An mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent cuius si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis nostri ut exercitum Romanum non taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit, nec finem ullum alium belli quam victoriam noverit nec impetu potius bella quam perseverantia gerat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 65:1)
Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, laborque continuus, non die non nocte remissus, subegit eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 46:1)
quos primo Camillus vallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 89:1)
oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 233:1)
castrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 74:2)
cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:3)
itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:2)
huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia vi cepit atque omnes puberes interfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 434:1)
pars magna aggerem vallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut superare aliqua et evadere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION