라틴어 문장 검색

sic oratorum licentia Cinciam rogationem, candidatorum ambitus Iulias leges, magistratuum avaritia Calpurnia scita pepererunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 20장5)
Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata vix nomen ipsum oratoris retineat;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 1:1)
ego enim, quatenus arbitrum litis huius inveni, non patiar Maternum societate plurium defendi, sed ipsum solum apud eos arguam, quod natus ad eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad utilitatem fructuosius vel ad dignitatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogitari potest.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 3:2)
sic vivendum, sic pariendum:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:3)
praecipua Marcomanorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis virtute parta.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 42장 1:2)
mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 3:1)
nec principes modo coloniarum aut castrorum, quibus praesentia ex affluenti et parta victoria magnae spes, sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecuniae tradebant, instinctu et impetu et avaritia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장7)
orbari se fortissimorum virorum auxilio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장3)
unde infami gratia primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in perniciem vertere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장3)
pro Flavianis fortuna et parta totiens victoria:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장13)
res adversae discordiam peperere, iis qui e superiore exercitu erant causam suam dissociantibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장3)
Classicus segne plerumque otium trahens velut parto imperio fruebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장3)
quae modica sed crebra damna famam victoriae nuper partae lacerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장13)
pace per Italiam parta et externae curae rediere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 10장6)
ita in duas factiones civitas discessit, donec propinquantibus Romanis bellum externum concordiam pareret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION