라틴어 문장 검색

nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:3)
Hanc enim mortem rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad ornatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 1:3)
ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utantur, quos appellant τρόπουσ, et sententiarum orationisque formis, quae vocant σχήματα:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 5:1)
et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret, ut augeret rem, ut miserationibus, ut communibus locis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:5)
certe enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:4)
Σχήματα enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem eaque non tam in verbis pingendis habent pondus quam in inluminandis sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 141장2)
in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam admirandus orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 3:2)
in qua et auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa dicuntur, et invidia concitatur in iudicum et in accusatorum factionem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:3)
etsi id melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 1:6)
verbis non ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:2)
Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:2)
Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu forma etiam magnificam et generosam quodam modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:4)
probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:2)
In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:6)
quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION