라틴어 문장 검색

Accenditur audacia mea iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum pro alio clamo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:6)
Haec ostenta brevi solvit deus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:11)
Nam quod servum te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:6)
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:8)
Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus, Tandemque invenit ubi lucernam accenderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus respondet garrulo.2)
Lucernam fur accendit ex ara Iovis Ipsumque compilavit ad lumen suum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.1)
Itaque hodie nec lucernam de flamma deum Nec de lucerna fas est accendi sacrum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.5)
Iuvat me quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 1:3)
Hic ille mecum auctoritatibus agit ac mihi ex Graecis orationes Lysiae ostentat, ex nostris Gracchorum Catonisque, quorum sane plurimae sunt circumcisae et breves:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 4:1)
Nam Spurinna Bructerum regem vi et armis induxit in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est pulcherrimum victoriae genus, terrore perdomuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 2:1)
Huius cubiculi et triclinii illius obiectu includitur angulus, qui purissimum solem continet et accendit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:1)
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
Est enim nudum, nec aut vitia si qua sunt celat, aut laudes parum ostentat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:1)
Quod tantorum virorum scriptis contigisse non miror, cum orationem meam proxime doctissimi homines hoc studio, hoc assensu, hoc etiam labore per biduum audierint, quamvis intentionem eorum nulla hinc et inde collatio, nullum quasi certamen accenderet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 2:1)
Est enim ita natura comparatum, ut nihil aeque amorem incitet et accendat quam carendi metus;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION