라틴어 문장 검색

Similiter Caesarea et Accaron, datis muneribus auri et argenti, pacem et [0575D] securitatem obtinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:9)
- De eodem, et quod dux pacem statuerit per terram.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 27:2)
Principes dehinc Arabiae famam ducis tam gloriosissimam intelligentes, pacem et ipsi pariter et amicitiam cum eo componebant, sub hac conditione, ut pacifice Jerusalem et Joppen sui mercatores, omnia corpori necessaria afferentes, sine interdictione cum Christianis pretio mutuarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:1)
Similiter Sarraceni Christianis nullam in mari pacem servabant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:8)
solummodo pacem et foedus utrinque statuerunt super terram.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:9)
Haec pax nimium adeo inter ducem et ammiraldum Ascalonis esse coepit, ut cives illius pacifice cum [0576B] rebus venalibus penetrarent, et viri Christiani similiter Ascalonem sine impedimento proficiscerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:10)
Cum haec pax tantum cresceret, et amicitiae magis ac magis jungerentur, quadam die idem praeses et ammiraldus Ascalonis Gerhardum de praesidio Avennis, ab omni plaga curatum, honorifice vestibus indutum et equo optimo impositum, duci Christianissimo Jerusalem dono remisit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:1)
Coepit denique ab ea die super terram magis ac magis pax hinc et hinc multiplicari, donec taedio facta est militibus Galliae pugnacibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:5)
In his itaque diebus potenter sedit rex in throno suo, ut faceret judicium et justitiam inter Christianos confratres, si cui illata fuisset injuria, vel si qua accrevisset discordia, volens omnia cum aequitate tractare et non ficta pace componere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:6)
Post haec decreta et pacem compositam, rex Jerusalem secessit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:10)
Interea haec concordia in eodem mense Martio inter regem et patriarcham dum fieret, et terra silvaeque, amota hieme, reviviscerent, dies prolongari inciperent, serenitas aeris magis ac magis in dies claresceret, ecce nuntia universarum civitatum gentilium in palatio regis adfuere, quaedam in dolo, quaedam in puritate, regem salutantia in donis ac tributis, pacem cum eo quaerentes componere, quatenus sine respectu periculi et metus in negotia sua secure terram perambularent, et agros ac vineas sine formidine excolerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:4)
Caeteris usque post terminum sanctae Pentecostes pacem et securitatem a se suisque largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:7)
Vix termino pacis hujus mediato, praedictae civitates regi Babyloniorum haec nuntia detulerunt, quod nisi in brevi eis subveniret, Francosque de regno Jerusalem ejiceret, se in manu regis illorum ex summa necessitate reddi debere, eo quod ultra Christianis resistere non possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:1)
Vix tertia die obsidionis expleta, cives Assur pacem cum rege quaerebant componere, quatenus salva vita sanisque membris, cum rebus suis ab urbe eis liceret exire;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:6)
sed de pace et concordia illos admonebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION