라틴어 문장 검색

simulavit Afer, cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:4)
vel optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 201:1)
cum id ipsum optime fiat, quod nos aliquid non optime fecisse simulamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 63:5)
verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:1)
simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:2)
adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio, cum simulamus quaerere nos, unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 65:5)
haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma, de qua nunc loquimur, at simulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 74:2)
non ego Danais Troianam gentem aulide iuravi - . Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prooemium pro Caelio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 86:1)
primum, quod tropos apertior est et, quanquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:7)
cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 57:1)
et si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 65:4)
fiducia enim iustitiae eius et nostrae causae nihil nos timere simulabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 76:2)
in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex intendet animum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:2)
philosophia enim simulari potest, eloquentia non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:2)
quae si non accident, etiam simulanda erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION