라틴어 문장 검색

productis omnibus elegisse impubes dicitur, quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime opportuna iniuriae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 148:1)
et pro se quisque, non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam vallum nec fossae arcerent memorantes, caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 199:1)
in primo tumultu captae urbis seniores impubesque quos casus obvios obtulit passim caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 701:1)
nam tibi quadrimulum tuos pater peculiarem parvolo puero dedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 313)
hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit, vendidit patri meo te sex minis, is te mihi parvolum peculiarem parvolo puero dedit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 417)
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puellam proiectam ex angiportu sustuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 24)
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam puellam eamque me mihi supponere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 324)
nam illam minis olim decem puellam parvolam emi, sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 276)
servom una mittit, qui olim puero parvolo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret custos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 147)
Quia illas emit in Anactorio parvolas de praedone Siculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2173)
Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo, ut te allegemus, filias dicas tuas surruptasque esse parvolas Carthagine * manu liberali causa ambas adseras, quasi filiae tuae sint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2279)
nam mihi item gnatae duae cum nutrice una sunt surruptae parvolae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2283)
eae sunt surruptae cum nutrice parvolae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 613)
eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 19)
huic filiola virgo periit parvola.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS22)

SEARCH

MENU NAVIGATION