라틴어 문장 검색

Unde magis illud arbitror quod provocet Dominus Deus, ut etiam si quis leviores alias habeat passiones, non penitus divinam desperet gratiam, nec omnimodis victurum se esse diffidat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:8)
quod moraliter de mala passione improbae passionis genitrice intelligendum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 1:2)
et quomodo carnem suam alter excolit, alter operatur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 1:3)
ita etiam ebrietas illa praeclara omnem infirmitatem carnis excludit, de qua scriptum est:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:14)
Alia est autem denudatio animae, quia velut quamdam sarcinam corporis abjicit atque exuit, sicut sepulcrum quoddam carnis effugiens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:1)
Sepulcrum enim patens est guttur hujusmodi hominum, in quo sepulcro velut attumulatur anima delectationibus et cupiditatum passionibus onerata diversis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:2)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)
In duobus igitur erat una passio, et unus affectus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 3:4)
Irrationabilis ergo miscetur irrationabilibus passionibus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:7)
Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros aliquotiens immolando centenos, et innumeros varii pecoris greges, avesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis distentiore sagina, victitantes incultius, potusque aviditate corrupti, umeris impositi transeuntium, per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam cedendis conviviis indulgebant, ad sua diversoria portarentur, Petulantes ante omnes et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat ultra modum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 6:1)
alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 34:2)
In hominum autem figura, licet insuavi, ita victu sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium, et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua equorumque terga subsertam, fotu calefaciunt brevi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 3:1)
Nec enim ulla sunt illis vel tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 18:1)
Tunc rex eorum nomine Rorik una cum omni populo gentilium XIIII dies a carne et medone abstinuit, et cessavit plaga, et omnes Christianos captivos, quos habebant, ad patriam propriam dirigunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:15)
ore gerit carnem, caro porrigit umbram.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION