라틴어 문장 검색

Nostro quidem more cum parentibus puberes filii, cum soceris generi non lavantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:5)
qui omnia recta et honesta neglegunt, dum modo potentiam consequantur, nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere voluit eum, cuius ipse audacia potens esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 105:2)
Ipse autem socer in ore semper Graecos versus de Phoenissis habebat, quos dicam, ut potero, incondite fortasse, sed tamen, ut res possit intellegi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 105:5)
venisse eodem, socer eius qui fuerat, Q. Mucius dicebatur et M. Antonius, homo et consiliorum in re publica socius et summa cum Crasso familiaritate coniunctus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 24:2)
Tum Scaevola comiter, ut solebat, 'cetera' inquit 'adsentior Crasso, ne aut de C. Laeli soceri mei aut de huius generi aut arte aut gloria detraham;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 35:1)
At vero eius filii diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum eloquentia rem publicam dissipaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:5)
Galbae et socero tuo C. Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 58:2)
de cuius morte cum domum falsus ab exercitu nuntius venisset et pater eius re credita testamentum mutasset et, quem ei visum esset, fecisset heredem essetque ipse mortuus, res delata est ad centumviros, cum miles domum revenisset egissetque lege in hereditatem paternam testamento exheres filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 175:4)
[Nempe] in ea causa quaesitum est de iure civili, possetne paternorum bonorum exheres esse filius, quem pater testamento neque heredem neque exheredem scripsisset nominatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 175:5)
Nisi vero - bona venia huius optimi viri dixerim - Scaevolae tu libellis aut praeceptis soceri tui causam M'. Curi defendisti, non adripuisti patrocinium aequitatis et defensionem testamentorum ac voluntatis mortuorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 242:3)
Ipse ille Mucius paterni iuris defensor et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum contra te diceret, attulit, quod de iure civili depromptum videretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 244:1)
neque paternum aspectum es veritus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 193:3)
Est paternum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:4)
Sed dicet te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi paternum recepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:5)
cuius ego etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare possum et socerum meum Scaevolam, qui eum Romae audivit adulescens, et Q. Metellum L. F. familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adulescente Athenis iam adfectum senectute multos dies auditum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION