라틴어 문장 검색

Quid induratius ad omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non tegimenta corporum provisa sint, non suffugia adversus perpetuum caeli rigorem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 64:2)
Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)
ultimae enim patientiae visum est eum ferre, qui Iovem non ferret !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:5)
Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque pervicit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 64:4)
Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:1)
Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 69:1)
Saepe itaque ratio patientiam suadet, ira vindictam, et qui primis defungi malis potuimus, in maiora devolvimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:3)
patientiam laudaverim boum et equorum frenos sequentium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 87:3)
adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:2)
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:3)
nam si qua alia in Philippo virtus, fuit et contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad tutelam regni.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 139:2)
Vinctum licet accipias et ad arbitrium tuum omni patientiae expositum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 171:1)
tunc apparet quanta sit quantumque polleat, cum quid possit patientia ostendit.
(세네카, De Providentia, book 1 12:1)
quid illi fortuna nocuit, quod illum documentum fidei, documentum patientiae fecit ?
(세네카, De Providentia, book 1 30:2)
sed illi solacium est pro honesto dura tolerare et ad causam a patientia respicit, hunc voluptatibus marcidum et felicitate nimia laborantem magis his quae patitur vexat causa patiendi.
(세네카, De Providentia, book 1 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION