라틴어 문장 검색

Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 111:1)
nemo sapientiam paupertate damnavit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 117:2)
illum instruo dignum quem non deducat paupertas nec occupatum teneat ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 123:5)
Ergo paupertati adhibebimus illas, quae pugnare sciunt, fortiores, divitiis illas diligentiores, quae suspensum gradum ponunt et pondus suum sustinent.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:3)
vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis con- stitit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 138:5)
Quid tibi uidentur illi ab aratro qui paupertate sua beatam fecere rempublicam ?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.21)
Amo aeque paupertatem ac patrem;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.11)
Magnum et hoc inter cetera paupertatis incommoda, quod abdicationem filius non timet.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.37)
Facilius est paupertatem laudare quam ferre.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.39)
Nam quod ego non redemi, paupertatis fuit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.33)
bene paupertas humili tecto contenta latet:
(세네카, 옥타비아 13:34)
castos sequitur mala paupertas vitioque potens regnat adulter:
(세네카, 파이드라 14:7)
quin potius, si requiras, ordinis res est, ut et dives hic purpura byssoque veletur et Lazarus hic ulceribus et paupertate feriatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 4:2)
si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae Indorumque dares Serumque Arabumque potentes divitias, mallet eum paupertate pudiea intemerata mori vitamque rependere famae, nee frons triste rigens nimiusque in moribus horror, sed simplex hilarisque fides et mixta pudori gratia, quod si anceps metus ad maiora vocasset, illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas fulmineosque ignes mediique pericula ponti exciperet, melius, quod non adversa probarunt, quae tibi cura tori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam28)
Cui convenit cum paupertate, dives est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C22)

SEARCH

MENU NAVIGATION