라틴어 문장 검색

Tutus agit vir iustus iter vel per mare magnum, ecce Dei famulis scissim freta rubra dehiscunt, cum peccatores rabidos eadem freta mergant.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Iter per mare1)
Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae, in qua pulsata est alapis facies sacra Christi, hic peccatores manet exitus, obruta quorum vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Domus Caiphae1)
"nonne pater daemon, vos increpo, peccatores, concubitu carnis semen sitientis iniquum vos genuit?"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1155)
danda est tamen omnibus aliqua remissio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 107:1)
modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 110:1)
atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 356:1)
praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio, et nihilominus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 246:1)
Non est hoc ipsum fastidiendum, quoniam quidem graviter adfectis sanitatis loco est bona remissio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 8:5)
Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares, cui advocatus in remissione descenderes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 9:1)
In altero enim naturalis est animi remissio ae laxitas, in altero contra naturam dolor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 14:5)
Alia enim sunt apud illum, quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:2)
Quantam remissionem lenitas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 7:6)
Adice, quod magna pars hominum est, quae reverti ad innocentiam possit, si poenae remissio fuerit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 12:5)
Venia est poenae meritae remissio.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 30:3)
venia debitae poenae remissio est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 32:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION