라틴어 문장 검색

milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장10)
incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 56장5)
pecus, cuius magna erat copia ab Mandubiis compulsa, viritim distribuit; frumentum parce et paulatim metiri instituit;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장7)
Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장4)
Ex ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed etiam magna hostium multitudo siti consumebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장6)
Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium188)
omnem grandem avem, quales sunt anser et pavo et grus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장7)
aves omnes a minimis ad phoenicopterum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장13)
Itemque ex iis avibus, quae in media specie sunt, valentior ea, quae pedibus quam quae volatu magis nititur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장25)
et ex iis, quae volatu fidunt, firmiores quae grandiores aves quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장26)
Ex avibus colla alaeve recte infirmis adnumerantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장37)
20. Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra (18, 2) nominavi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장1)
omnis avis, omnis venatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장4)
At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves et eae potius duriores, duri pisces:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 28장4)
pingues minutae aves, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION