라틴어 문장 검색

Etiam in ventis conclusis, licet erumpant vi maxima, tamen non percipitur calor insignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 241:2)
sed quia motus ejusmodi est lentus admodum et per particulas valde exiles, non percipitur calor.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 246:4)
Manifestum enim est quod hujusmodi instantiae tollant ambages, atque accelerent et roborent exclusivam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 256:4)
Forma autem (ut ex omnibus quae dicta sunt manifesto liquet) prodens se in uno ducit ad omnia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:9)
Manifestum enim est formam albedinis deferri et invehi per istam contusionem vitri et agitationem aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:8)
cum illae etiam tendant ad inveniendam formam, ut per definitionem formae superius factam et tabulam graduum manifesto liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:2)
Etenim flamma, licet manifesto exhibeat expansionem, tamen propter momentaneam extinctionem non ostendit progressum expansionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:4)
Itaque manifestum est formam coitionis esse quippiam quod in magnete sit vividum et robustum, in ferro debile et latens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:10)
Instantiae constitutivae sunt, ordo sive distributio, quae manifesto juvat memoriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:3)
videlicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum, neque similiter alliatum aut rosatum, aut hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:4)
Rursus, illi, qui per accidens nares habent per descensum rheumatis obstructas, non discernunt aut percipiunt aliquid putridum aut rancidum aut aqua rosacea inspersum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:5)
Rursus, qui afficiuntur hujusmodi rheumate, si in ipso momento, cum aliquid foetidum aut odoratum habent in ore sive palato, emungant fortiter, in ipso instanti manifestam perceptionem habent rancidi vel odorati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:6)
ut manifestum sit sensum gustus esse compositum quiddam ex olfactu interiori et tactu quodam exquisito;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:10)
Atque hujus rei ostendit se exemplum valde manifestum in doloribus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:13)
unde manifestum est, in omnibus animalibus perfectis fluere duram quandam substantiam versus os.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 286:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION