라틴어 문장 검색

si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum percipis omnem naturam rerum ac persentis utilitatem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:6)
Nunc age, quam tenui natura constet imago percipe.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:1)
et in primis, quoniam primordia tantum sunt infra nostros sensus tantoque minora quam quae primum oculi coeptant non posse tueri, nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:2)
Illud in his rebus minime mirabile habendumst, cur, ea quae feriant oculos simulacra videri singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:11)
Nunc age, cur ultra speculum videatur imago percipe:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:1)
Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:1)
quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt, corporis haec quoniam penetrant per rara cientque tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:3)
tu percipe dicta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:2)
est etiam quoque uti non magno solis ab igni aëra percipiat calidis fervoribus ardor, opportunus ita est si forte et idoneus aër, ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:4)
Et quoniam docui mundi mortalia templa esse [et] nativo consistere corpore caelum, et quae cumque in eo fiunt fierique necessest pleraque dissolui, qui restant percipe porro, quandoquidem semel insignem conscendere currum tu mihi supremae praescripta ad candida callis currenti spatium praemonstra, callida musa Calliope, requies hominum divomque voluptas, te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:1)
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, non Tyrrhena retro volventem carmina frustra indicia occultae divum perquirere mentis, unde volans ignis pervenerit aut in utram se verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:1)
Nunc age, quae ratio terrai motibus extet percipe.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:1)
quod procul a vera quam sit ratione repulsum percipe;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:9)
at cum membra domans percepit fervida febris, tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:14)
quippe etenim varii sensus animantibus insunt, quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION