라틴어 문장 검색

P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa visenda haud fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 529:1)
ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 230:1)
clamantibus tribunis nihil introrsus roboris ac virium esse et, quacumque impetum fecisset hostis, perrupturos, nihil quod salutare esset non modo ad animum sed ne ad aures quidem admittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 318:1)
portis regione platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 381:2)
legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 67:1)
ceterum Hannibal, ut nec hostis elici amplius ad pugnam vidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse, ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere inrito incepto et movere a Capua statuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 93:1)
sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duo milia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus passuum mille et ducentos in latitudinem patens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 611:2)
continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 613:1)
militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 672:1)
nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 190:2)
nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit campo in summo patentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 288:1)
ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duo versi praebuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 82:1)
Ibi super campos patentes duo duces Poeni ea mente ne detrectarent certamen consederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 188:1)
nemo capiendi vivos, nemo patentibus ad direptionem omnibus praedae memor est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 309:2)
inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 338:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION