라틴어 문장 검색

ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam utilitatem quam requirebam, ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 1:1)
Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 3:3)
post hanc aetatem aliquot annis, ut ex Atticis monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum etiam eloquentia praestitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 3:1)
Eius omnis in dicendo facultas historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae neque nimis est infans neque perfecte diserta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:2)
quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophontio genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장3)
sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:2)
quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:6)
sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장3)
Quali enim te erga ilium perspicio, tali ilium in te voluntate iudicioque cognovi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:4)
plura etiam dicta quam scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis nec explicatis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:5)
satis creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:6)
Sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius non sine nervis perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:2)
Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:4)
Quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, vir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et inlustrioribus litteris explicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:5)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION