라틴어 문장 검색

quae cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 17:2)
itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes, ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 39:1)
itaque steterunt scutis innixi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 226:1)
exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 443:1)
caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta navium et frumentum, Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 700:1)
erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 448:1)
sed ea quoque ipsa, ut, si quis impetum faceret, in patentem vulneri equum equitemque sagittas conicere poterat, ita adversus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam vim habebat, nec aperti quicquam erat quod peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 450:2)
ea maiore cum sonitu quam vulnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentes Romanos tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 451:2)
quae cuneum Macedonum - phalangem ipsi vocant - si possent, vi perrumperent, emittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 207:1)
acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi ter a Macedonum phalange ad Atracem vi pulsos Romanos opponebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 34:1)
Macedonum vero phalangem et stetisse et loco aequo iustaque pugna semper mansuram invictam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 36:1)
Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem vocabant, prope cursu ad hostem vadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 87:1)
equites levemque armaturam qui in proelio fuerant dextero in cornu locat, caetratos et Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 92:1)
sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 98:2)
phalanx quae venerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnae, vixdum in iugum evaserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION