라틴어 문장 검색

neque enim dat tempus Echemmon, sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo, non circumspectis exactum viribus ensem fregit, et extrema percussae parte columnae lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:10)
Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo ense ferit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 17:3)
sonuit tinnitibus ensis acutis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 17:4)
Ille pharetram solvit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, oppositoque genu curvavit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:13)
Fessa labore fugae fer opem, deprendimur inquam, armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:26)
Proximus, audito sonitu per inane pharetrae, frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris nube fugit visa pendentiaque undique rector carbasa deducit, ne qua levis effluat aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:5)
Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma flexis post terga lacertis vincla pati cogit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:1)
Iugulum Philomela parabat spemque suae mortis viso conceperat ense:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:2)
ille indignantem et nomen patris usque vocantem luctantemque loqui comprensam forcipe linguam abstulit ense fero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:3)
Utque domus altae partem tenuere remotam, tendentemque manus et iam sua fata videntem et "mater, mater" clamantem et colla petentem ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret, nec vultum vertit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:2)
Quae simul ac vidit, stricto Medea recludit ense senis iugulum, veteremque exire cruorem passa, replet sucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:1)
Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis, flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, sanguine natorum perfunditur impius ensis, ultaque se male mater Iasonis effugit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 32:3)
Iamque mora belli procerum quoque nomina norat armaque equosque habitusque Cydonaeasque pharetras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:5)
Nec te spectare Booten aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:3)
Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis (nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus), "quandoquidem coepi, superentur flumina!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION