라틴어 문장 검색

at demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id professionis eius atque promissi, quo se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est, eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 92:1)
et velut obligatum promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 260:2)
nam et frequentior eorum est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprehensio facilior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 45:1)
quae, nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 141:2)
Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum clauis adulterinas paret-- nam verae ad Hiempsalem referebantur--ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장5)
Quos item uti priores consul illectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri et inter eas moras promissa legatorum expectare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장5)
Praeterea regis Bocchi proximos magnis muneribus et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem aggressus impellit, uti aduersus Romanos bellum incipiat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장3)
Marius cum Ligure promissa eius cognitum ex praesentibus misit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장8)
Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 11:1)
Ex congiario tantum ferunt homines, quantum in capita promissum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 8:3)
Ille promissum suum inplevit, qui, et cum videas illum et cum audias, idem est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 4:4)
Itaque gubernatori fortasse noceatur, cuius ministerium aliis promissum tempestate inpeditur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 36:5)
intra comperendinationem fides promissi mei stabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 5:8)
Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:4)
Iam uidebar promissum meum implesse;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr2)

SEARCH

MENU NAVIGATION