라틴어 문장 검색

Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장9)
Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fovere eodem vapore;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장13)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장14)
Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장65)
Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장82)
cuius haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus evocandum patet, parvaque postea cicatrix fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장24)
Iamque alia rectam plagam desiderant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장29)
Semper autem ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장31)
Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장36)
— Igitur si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장3)
Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장4)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장7)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장43)
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장11)
Ac, si intus plaga est, inunguendum primum lenibus, deinde acrioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION