라틴어 문장 검색

at contra reus nihil infracto animo obversus in filium quatere vincla, vocare ultores deos ut sibi quidem redderent exilium ubi procul tali more ageret, filium autem quandoque supplicia sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장5)
qui scelere vaecors, simul vulgi rumore territus robur et saxum aut parricidarum poenas minitantium, cessit urbe.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장5)
eadem poena in Catum Firmium senatorem statuitur, tamquam falsis maiestatis criminibus sororem petivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장9)
eius operae memor Tiberius sed alia praetendens exilium deprecatus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장11)
at multorum qui Tiberio regente poenam vel infamias subiere posteri manent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장8)
quod a Caesare palam increpitum causa exilii Salviano fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장2)
leves ignobiles poenis adficiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장8)
et Votienus quidem maiestatis poenis adfectus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장3)
Caesar obiectam sibi adversus reos inclementiam eo pervicacius amplexus, Aquiliam adulterii delatam cum Vario Ligure, quamquam Lentulus Gaetulicus consul designatus lege Iulia damnasset, exilio punivit Apidiumque Merulam quod in acta divi Augusti non iuraverat albo senatorio erasit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장4)
nam patre eius Iullo Antonio ob adulterium Iuliae morte punito hunc admodum adulescentulum, sororis nepotem, seposuit Augustus in civitatem Massiliensem ubi specie studiorum nomen exilii tegeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장8)
Atilius in exilium actus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장5)
verum has atque alias sontium poenas in tempore trademus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장2)
illic viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae florentis privignos cum per occultum subvertisset, misericordiam erga adflictos palam ostentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장8)
et quia incusabatur facile toleraturus exilium delecta Lesbo, insula nobili et amoena, retrahitur in urbem custoditurque domibus magistratuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장5)
Latiaris, ut rettuli, praecipuus olim circumveniendi Titii Sabini et tunc luendae poenae primus fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION