라틴어 문장 검색

hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:1)
ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis manabit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 36:7)
Dilata res est in proximum senatum, cuius ipse conspectus augustissimus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 10:1)
Balineum Hispellates, quibus illum locum Divus Augustus dono dedit, publice praebent, praebent et hospitium.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 6:3)
Recitabatur autem apud me edictum, quod dicebatur divi Augusti, ad Andaniam pertinens;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 3:1)
vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, auxilio trepidis quae solet esse reis, adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae aequandi superis pectora flecte viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 243)
praeterit ipse suos animo Germanicus annos, nec vigor est Drusi nobilitate minor, adde nurus neptesque pias natosque nepotum ceteraque Augustae membra valere domus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 235)
quoque magis moveare malis, doctissime, nostris, credibile est fieri condicione loci, vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem, quae minus Augusta pace fruatur humus, tu tamen hic structos inter fera proelia versus et legis et lectos ore favente probas, ingenioque meo, vena quod paupere manat, plaudis, et e rivo flumina magna facis, grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, vix sibi cum miseros posse placere putes, dum tamen in rebus temptamus carmina parvis, materiae gracili sufficit ingenium, nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi, ausus sum tantae sumere molis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 57)
e quibus ante omnis Augustum numen adora progeniemque piam participemque tori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 180)
Maxime, gentis, numen ad Augustum supplice voce loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 68)
nam patris Augusti docui mortale fuisse corpus, in aetherias numen abisse domos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1318)
quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, quam domus Augusto continuata foro, quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 156)
"utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, sic Augusta novum Iulia numen erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권306)
redditaque est omnis populo provincia nostro, et tuus Augusto nomine dictus avus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권330)
"Augustus nunc est, ante Metellus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권222)

SEARCH

MENU NAVIGATION