라틴어 문장 검색

Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est.
(세네카, 행복론, Liber V 144:3)
Prima mihi luxuriae spolia propone, sive illa Vis per ordinem expandere sive, ut est melius, in unum acervum dare.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:1)
Cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram conprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuventute superfuturus esset.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 102:4)
Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius vicos porrexerint, quo depressius aestivos specus foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit, quod illis caelum abscondat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 55:4)
Debes itaque eos intueri omnes, quos paulo ante rettuli, aut adscitos caelo aut proximos, et ferre aequo animo fortunam ad te quoque porrigentem manus, quas ne ab eis quidem, per quos iuramus, abstinet ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 101:1)
Damnatus extra vallum productus est et iam cervicem porrigebat, cum subito apparuit ille commilito qui occisus videbatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 110:4)
Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:2)
invenietur, scire tantum opus est quo manum porrigas.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 13:4)
cum secuta sensus suos per illos se ad externa porrexerit, et illorum et sui potens sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 40:4)
non ideo tamen me despiciam, quod in illorum numero consedero, qui manum ad stipem porrigunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 129:5)
Sator deorum, cuius excussum manu utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, secure regna - protuli pacem tibi, quacumque Nereus porrigi terras vetat, non est tonandum:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:1)
stat vasta late quercus et Phoebum vetat ultraque totum porrigit ramos nemus;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:14)
Fugit insanae similis procellae, ocior nubes glomerante Coro, ocior cursum rapiente flamma, stella cum ventis agitata longos porrigit ignes.
(세네카, 파이드라 11:1)
mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua, ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris, Vmbria Romani patria Callimachi!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 135)
Nauplius ultores sub noctem porrigit ignis, et natat exuuiis Graecia pressa suis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 132)

SEARCH

MENU NAVIGATION